Hľadaný výraz: Mt 14,22-33; Mk 6,45-52; Jn 6,16-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. 25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”. 28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”. 29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”. 31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”. 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.

45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”. 51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant; 52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare 17 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”. 21 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.

1

mail   print   facebook   twitter